quinta-feira, novembro 02, 2006

Dies Irae

Dies iræ, dies illa,
Solvet sæclum in favilla,
Teste David cum Sybilla.
Quantus tremor est futúrus,
Quando Judex est ventúrus.
Cuncta stricte discussúrus!
Tuba, mirum spargems sonum,
Per sepúlcra regiónum.
Coget omnes ante thronum,
Mors stupébit et natúra,
Cum resúrget creatúra,
Judicánti responsúra.
Liber scriptus proferétur.
In quo totum continétur,
Unde mundus judicétur.
Judex ergo cum sedébit,
Quidquid latet, apparébit:
Nil inúltum remanébit.
Quid sum miser tunc dictúrus?
Quem patrónum rogatúrus,
Cum vix justus sit secúrus?
Rex treméndæ majestátis,
Qui salvándos salvas gratis,
Salva me, fons pietátis,
Recordáre, Jesu pie,
Quod sum causa tuæ viæ:
Ne me perdas illa die.
Quærens me, sedísti lassus:
Redemísti, crucem passus:
Tantus labor non sit cassus
Juste Judex ultiónis,
Donum fac remissiónis
Ante diem ratiónis.
Ingemísco, tamquam reus;
Culpa rubet vultus meus:
Supplicánti parce, Deus.
Qui Maríam absolivísti,
Et latrónem exaudísti,
Mihi quoque spem dedísti.
Preces meæ non sunt dignæ:
Sed tu bonus fac benígne
Ne perénni cremer igne.
Inter oves locum præsta,
Et ab hædis me sequéstra,
Státuens in parte dextra.
Confutátis maledíctis,
Flammis ácribus addíctis:
Voca me cum benedíctis.
Oro supplex et acclínis,
Cor contrítum quasi cinis,
Gere curam mei finis.
Lacrymósa dies illa.
Qui resúrget ex favíilla
Judicándus homo reus:
Huic ergo parce, Deus:
Pie Jesu Dómine, Dona eis réquiem.
Amen.

(RCS)

0 comentários: